- HIEROGRAMMATEI
- HIEROGRAMMATEIGr. Ι῾ερογραμματεῖς, erant apud Aegyptios olim, de genere Sacerdorum, iidem qui apud Aslyrios ἱερῶν λόγων ἑρμηνευταὶ, ut auctor est Luciari. in Macroblis, Aegyptiorum sacris et doctrinis praefecti, alias ἱεροφόροι et ἱεροςτόλοι. Hi non literatum tantum sacrarum, de quibus supra, Norarii fuêrunt, sed sacrae quoque doctrinae interpretes: Eosdem vates fuisse Suid. innuit, qui unum ex iis Aegypriorum Regi praedixisse refert, fururum Isiaelitam virtute et gloria clarissimum, qui imperium Aegyptiorum depressurus esser; Mose indigitato. Iidem etiam phylactetiorum erant peritissimi, quorum auctor perverustus fertur Iachim, in ea gente, περιάπτων καὶ ἐπαοιδῶν ἔμπειρος. Porro legimus et disciplinae erant praefecti, et velut Senatus Principes, Regi semper praesto aderant, quâ operâ, quâ consilio, quâ doctrinâ cum adiuvantes: Tum ex Astrologia et sacrorum inspectione futura divinando, tum ex sacro rum librorum annotatis res gestas cum urilitate interpretando. Unde a eunctis oneribus immunes, prinras a Rege obrinebant, sceptrum quoque cum his, in formam aratri effictum, commune habentes. At, postquam sub Romanorum imperio Aegyptus esse coepit, nihil his hominibus contemptius, in viles tum Chaldaeos, haruspices et aliptas conversis; quod liquet ex Hadriani Ep. apud Phlegontem, quae refertur a Flavio Vopisco in Saturnino: ubi praecantione opusest, ad diluendam Imp. calumniam, qui perverse Christianos cum Isiacis Sacer dotibus confundens, Serapidis iis cultum tribuit. Vide plura apud Cyprian. in Senatorem Apostatam a Christo ad Isun, et Apulei. Met. l. 8. ubi de eorum vestibus, flagitiosissimis moribus et fanatricis furoribus prolixê agunt. Quibus adde Herod, l. 2. qui animadvertit, eos derasos fuisse, circumcrsos, veste linea, et calceis papyraceis indutos, frigida interdiu ter, noctu bis lotos et in Deorum suppliciis frequenti diverber arione suâ sponte caesos. Causin. in Hieroglyph. sen Symbol. Aegypt. Sap.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.